- HENRICUS cogn. Dives
- I.HENRICUS cogn. Divesfil. praedicti Othonis, opum magnitudine et territorio ultra Maiorum fines dilatato fuit inclitus:captus a Gallorum Rege 100000. coronatorum ei persolvit lytrum; nodieque Bruxellis pictura conspicitur, urbis ex humeris eius dependentis. Obiit A. C. 1254. Ex Machtilde, Diederici Geldriae et Zutphaniae, Com. filia, liberi ei nati sunt plures; e quibus Waltavius, primus Weisbadae, Weilburgi et Idstenii Comes: Otho, Dillenburgici Comitatus primus auctor, hereditate Patris divisâ, fuêre.II.HENRICUS cogn. Divesparsimoniae laude inclitus, fil. Friderici Landshutensis, nepos Ludovici Imp. Motruo Ludovico Barbato, A. C. 1447. quem in vinculis tenuerat, Ingolstadienstem hereditatem, exclusis agnatis, solus adivit. Pater Ludovici. in cuius fil. Georgio, Ingolstadiensis Acad. conditore; linea exstincta est, A. C. 1503. Hic, cum haetedem scripsit Elisabetham Ruperto Palatino nuptam, bellum Bavaritum ortum est. Idem.Ex fam. Saxomca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.